- PRISCILLIANUS
- PRISCILLIANUSHaeresiarcha, caput Priscillianistarum. Hispanus, stirpe nobili, opulentus, ingeniô, eruditione et eloquiô valens: laboris praeterea, in somniae, aliarumque molestiarum patiens, ab avaritia alienus, sed superbus. Adventu in Hispaniam marci cuiusdam, qui Gnosticorum abominationes in Gallia sparserat, et in Hispaniam delatus, inprimis carnis voluptates auditoribus in stillabat, huic mox adhaesit, subhumilitatis profundae velovitia tegens, et a feminis velut vir Dei cultus, sectâ hâc detestandâ brevi longe lateque serpente. Ultra deliria Gnosticorum,deliravit, insuper, Animam de substantia divina decisam, dum per 7. caelos delabitur, in manus incidere Principii mali, a quo corpori immittatur. Hoc autem e duodecim partibus constare dixit, quarum cuivis signum quoddam caeleste praesit. Esum animalium, coniugiumque damnavit, matrimoniis impune rescissis. Voluntatem hominis Astris subesse, et fatali necessitati, Dominumque nostrum simul Patrem esse et Spiritum S. docuit, personas cum Sabellio confundens. Singulis Dominicis et festô Nativitatis ieiunium suis indixit, quia CHRISTUM veram carnem assumpsisse non credidit. Sectatores eius, quoties apud Orthodoxos S. Cenam sumebant, panem sacrum intra os retinuerunt; mendacium licitum esse rati, plurimis haeresibus consarcinatis, solô nomine a manichaeis differebant. Volumen habuerunt Libram dictum, in quo 12. quaestiones, velut totidem unciae, horrenda eorum dogmata continebant. Caesaraugustae, ab Episcopis Catholicis condemnati. A. C. 381. in peius ierunt, et Priscillianum Episcopum creârunt. Hinc ope Gratiani Imperatoris imploratâ ab Orthodoxis, illi templis, pagisque pulsi sunt: quod edictum vulgo ingentem incussit metum: At Salvianus, Instantius, et Priscillianus in Italiam transgresii, obtinuerunt per amicos, ut Rescriptô Imperatoriô restituerentur, Rediêrunt ergo triumphabundi, licet aegerrime ferrent, quod a Damaso Romae, ab Ambrosio Mediolani, et Delphino burdigalae tantâ vi ipsis esset restitum, Post Gratiani mortem, Conciliô Burdigalensi denuo damnati, A. C. 385. provocârunt ad Maximum, qui Imperiô arreptô, Treviri sedebat: ubi Priscillianus, atrocium criminum convictus, capite luit. Nondum tamen secta in Hispania exstingui potuit, imo velut Martyr Priscillianus a suis habitus, et per nomen eius iuratum est. Sub Honorio tandem eius rescriptô, A. C. 407. duobusque aliis Conciliis in Hispania habitis A. C. 447. rursus condemnati sunt. Vide Leon. ep. 93. August. Haer. 70. sulpic. Seu. Hist. Sacr. l. 2. Baron. A. C. 381. Turibius, Episcopus Asturiae, 16. praecipuos horum errores, S. Leoni Episcopo Romano detexit, vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.